Liber Genesis*

Caput 6: Versus 5

Videns autem Dominus,etc. Non in Deum poenitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa praescientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostrae parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
(* Traductions européennes)